- RACHEL
- RACHELi. e. ovis, filia Laban, altora uxor Iacob, e qua Iosephum et Beniaminum sustulit, Gen. c. 29. v. 6. Sic autem dicta est, vel ob mansuetudinem, quemadmodum quintus Fabius Maximus, Ovicula a clementia morum, appellatus est, apud Plinium, l. de Viris illustr. vel propter curam pecoris, Gregem enim ipsa pascebat, Gen. c. 29.v. 9. Ita Varro Rei Rustic. l. 2. c. 1. Multa nomina, inquit, habemus ab utroque pecore, a minore, Porcius, Ovinius, Caprilius; sic a maiore, Equitius, Taurus etc. In Lexico Cyrilli MS. Ρ῾αχὴλ, ἀμνὰς ἤ ποιμαίνουςα, Rachbel agna. vel pascens, apud Sam. Bochartum, Hieroz. Part. prior. l. 2. c. 43. Super sepulchrum eius statuam, quae statua sepulthbri Rachloe dicta est, statuisse legitur Iacobus, Gen. c. 35. v. 20. i e. columnam, ut interpretatur Ambrosius. Illud enim in tumulis olim frequens. Unde 1. Maccab. c. 13. v. 27. Simon super monumenta Partis sui et fratrum, statuisse septem Pyramidas et circumposuisse columnas magnas, quibus ad oeternum nomen eorum arma imposita, legitur. Sic. in sepulchro Toxaris, super columnam vir ornatu Scythicô sculptus fuit, apud Lucianum, in Ho spite: in Iscoratis. Siren cippo imposita stetit etc. Triplex enm erarum in sepulchris usus, vel ut fulcirent aliquid, vel ut cadavera intra se continerent, vel ut simpliciter illa exornarent. Sustinebant autem vel ardentes lucernas, vel arma defunctoru, aut illorum iconas; frquenter apud Gentiles Mercurii in illis imago visebatur: in columna diogenis sepulchrali, canis e Pario marmore excubabat. Aliquando ipsa intra se continebane cadavera, ut Dio Cassius, ubi de Domitiano, habet. Nonnumquam nuda erant ornamenta, qualis illa Rechelae. Vide Fortun. Licetum, de Lucernis antiqq. l. 6. c. 6. ubi multa proeclara de Columnis Sepulchralibus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.